Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XIV. Band. Der Reichstag zu Nürnberg 1543 bearbeitet von Silvia Schweinzer-Burian, mit Vorarbeiten von Friedrich Edelmayer
A Wien HHStA, RK RTA 11/Konv. 1, fol. 251r–252v (Kop.); DV fol. 252v: Der reychstend antwurt auf der stände in Hungern vorgeend schreyben umb hilf.
B Wien HHStA, MEA RTA 8/Konv. 1, fol. 641r–642v (Konz. mit Korr. v.d.Hd. Jonas’); DV fol. 642v: Ad status Hungariae.
Recepimus litteras vestras ex conventu Posoniensi, die ultima Novembris anni praeteriti ad nos scriptas [Nr. 98a], quibus nobis officiosissime de nostris equestribus et pedestribus copiis proxima aestate [1542] in Hungariam ad vos missis gratias agitis et nos maiori quo licet studio exhortamini, ut oblatum subsidium hoc anno mature expedire et hostium praevenire consilia velimus, offerentes vosmet ipsos penes exercitum nostrum, quo maiori numero melioreve apparatu licuerit, adfuturos et ita gesturos, ut vobis ipsis nulla ratione defuisse videamini.
Ac primum, quidem gratum vobis fuisse nostrum ad vos superiore anno missum exercitum, libenter intelleximus. Illum tamen rerum eventum consequutum esse non parum dolemus. Cum autem periculum, quod vobis imminet, nobis prae caeteris fere omnibus vobiscum commune censeamus nostraque plurimum interesse arbitremur fertilissimum illud regnum vicinitate et antiqua amicitia, immo etiam fide et religione nobis iunctum, a saevissimi hostis imperio eripi et conservari, non omisimus in hisce comitiis de subsidio vobis hoc anno praestando diligenter tractare.
Decrevimus autem per sex menses, a prima die Maii inchoandos, regiae Mti, domino nostro clementissimo, pro defensione vestra a–satis amplum et firmum intertenere subsidium–a. Ita scilicet, ut non a singulis sui milites (prout superiori aestate factum est) hic recensiti ad vos mittantur, sed ut Mtas regia eos, qui in Hungaria rei bellicae gerendae aptissimi expertissimique sunt, ex quacunque natione aut provintia mature conscribat. Quibus quidem debita eorum stipendia per manus nostri ad hoc specialiter deputati commissarii1 exsolventur.
b–Decrevimus etiam, ut proximi quique status et ordines in casu necessitatis amplioribus suis copiis vobis una cum aliis regiae Mtis subditis alacriter et fortiter sucurrant2 hostemque e finibus vestris divino assistente auxilio repellant–b. Prout de illa nostra deliberatione deque ordine quo nos Turcae hac aestate commodissime resisti posse arbitramur, regia Mtas Dominationibus vestris latius indicari curabit.
Proinde vos summo quo possumus studio amicissime hortamur et rogamus, ut more maiorum vestrorum in pio vestro proposito perseveretis ac pro aris focisque necnon pro uxoribus et liberis ipsaque libertate tuenda ac retinenda fide christiana fortes vos contra christiani sanguinis sicientissimum hostem opponatis. Nos etiam dabimus operam, ut vobis fideliter assistamus c–et pro viribus fortiter et intrepide auxiliemur, sicut etiam hactenus in hoc offitio nostro nos non defuisse putamus–c.