Deutsche Reichstagsakten, Jüngere Reihe. Reichstagsakten unter Kaiser Karl V., XIV. Band. Der Reichstag zu Nürnberg 1543 bearbeitet von Silvia Schweinzer-Burian, mit Vorarbeiten von Friedrich Edelmayer
A Wien HHStA, MEA RTA 8/Konv. 1, fol. 648r–650v (Kop.); DV fol. 650v: Schreiben an dogen von Venedig, Petrum Landum, anno 43.
B Venedig ASt, Capi del Consiglio dei Dieci, Lettere di ambasciatori, Germania 1501–1550, busta 12, Nr. 131 (Konz.).
Nobis nullum dubium est Dilectioni vestrae priusquam nobis exploratum esse, quomodo rei publicae christianae maximus hostis, Thurca, sese hoc anno terra marique non solum contra regnum Hungariae, sed etiam Germaniam atque Italiam ingenti bellico apparatu instructum reddiderit et iam nunc in profectione existat. Quamobrem contra eius conatus quantum quidem per temporis angustiam licet resistendi, provisionem facere maximopere cogimur. Didicit autem dubio procul Dilectio vestra ex ipsa experientia et fidem et animum Thurcae, cum nimirum posthabitis omnium hominum pacis legibus, foederibus atque promissis suam quamquam occasionem diligenter amplecti et ex suo commodo prosequi solere. Ex quibus sane certum fieri iudicium potest, si eum cum sua classe in mare et portus vestros venire contingat et aliquibus istius rei publicae locis potiundi oportunitatem viderit, illum ab exequenda voluntate sua nullis pacis aut foederis induciarumve conditionibus sese retineri promissurum. Si praeterea regnum Hungariae suae ditionis pacificum effecerit, quod inde libero impropedibilique transitu ad Italiam et praesertim Dilectionis vestrae dominia consequuto illa sibi subdere aut vastare conaturus omnino sit, et demum quia compertum habet ab ista re publica maiori quam ab aliquo alio potentatu navali vi sibi occurrere posse. Ob eam ipsam causam eo magis studebit quemadmodum iam nunc in id intentus est, ut vos armamentarium, civitatem ac regna, insulas et patrias vestras in potentatem suam redigere et dominium vestrum, tot iam saeculis apud totum christianitatis orbem in magna estimatione habitum, et aliquot ipsi hosti illatis cladibus clarum opprimere et pessundare possit.
Licet autem, non dubitemus, Dilectionem vestram istamque rem publicam pro suo prudentia experientiaque haec omnia diligenter perpendere atque de vobis ipsis uxoribus, liberis, dominiis et subditis vestris tuendis et defendendis utque classem vestram contra ipsum hostem a vestro mari et portibus vestris prohibendum armatam et paratam habeatis, magnopere cogitare vosque eorum quae ad illi resistendum pertinent nihil, quantum in vobis situm sit, praetermissuros esse. Nihilominus tamen eandem Dilectionem vestram atque rem publicam monendam et hortandam duximus, ut pro rei christianae ac vestro ipsorum bono et commodo, proquam summa apud totam christianitatem consequenda laude vestram classem ita munire et conficere velitis, ut hostis in pernicioso suo proposito exequendo impediatur. Ad quod eo efficatius et validius effectui dandum speramus, etiam sacram caesaream et catholicam regiam Mtem, dominum nostrum clementissimum, tamquam christianum principem non gravatim suam classem adhibituram et ordinaturam esse, ut hostibus Thurcis resistentia fieri et christianitas ex ista maris parte a tanto detrimento conservari queat. Persuasum autem habere volumus Dilectionem vestram et illam rem publicam nos huius beneficii nunquam immemores futuros esse, quin etiam vicissim (quamquam Dilectionem vestram ad hoc salutare et christianum opus vel sponte sua propensam esse confidimus) eidem Dilectioni vestrae in suis difficultatibus omnem benevolentiam demonstraturos2.